| Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris | |
| Italiam fato profugus Laviniaque venit | |
| litora, multum ille et terris iactatus et alto | |
| vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, | |
| multa quoque et bello passus, dum conderet urbem | |
| inferretque deos Latio; genus unde Latinum | |
| Albanique patres atque altae moenia Romae. | |
| Musa, mihi causas memora, quo numine laeso | |
| quidue dolens regina deum tot volvere casus | |
| insignem pietate virum, tot adire labores | |
| impulerit. tantaene animis caelestibus irae? | |
| Urbs antiqua fuit Tyrii tenuere coloni | |
| Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe | |
| ostia, dives opum studiisque asperrima belli, | |
| quam Iuno fertur terris magis omnibus unam | |
| posthabita coluisse Samo. hic illius arma, | |
| hic currus fuit; [...] | |
| progeniem sed enim Troiano a sanguine duci | |
| audierat Tyrias olim quae verteret arces; | |
| [...] sic volvere Parcas. | |
| multa quoque et bello passus, dum conderet urbem | |
| inferretque deos Latio; genus unde Latinum | |
| Albanique patres atque altae moenia Romae. | |
| [Excerpt from the preface of Virgil's Aeneid] |