Exclamavit autem voce magna: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me; et ecce morior, cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me. Thronus...flammae ignis, Rotae eius ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius; Millia millium ministrabant... Et decies millies centena millia assistebant... Iudicium sedit, et libri aperti sunt.