[00:01.064]1a. O ignis Spiritus paracliti, [00:08.330]vita vite omnis creature, [00:16.500]sanctus es vivificando formas. [00:25.962]lb. Sanctus es ungendo periculose [00:34.778]fractos, sanctus es tergendo [00:43.062]fetida vulnera. [00:51.539]2a. O spiraculum sanctitatis, [00:57.723]o ignis caritatis, [01:05.762]o dulcis gustus in pectoribus [01:12.135]et infusio cordium in bono odore virtutum. [01:22.719]2b. O fons purissime, [01:29.411]in quo consideratur [01:35.673]quod Deus alienos [01:40.160]colligit et perditos requirit. [01:51.079]3a. O lorica vite et spes compaginis [01:59.754]membrorum omnium [02:05.422]et o cingulum honestatis: salva beatos. [02:19.760]3b. Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico, [02:29.895]et solve ligatos [02:35.440]quos divina vis salvare vult. [02:46.100]4a. O iter fortissimum, quod penetravit [02:54.712]omnia in altissimis et in terrenis [03:01.225]et in omnibus abyssis, [03:07.987]tu omnes componis et colligis. [03:17.070]4b. De te nubes fluunt, ether volat, [03:23.732]lapides humorem habent, [03:32.305]aque rivulos educunt, [03:39.538]et terra viriditatem sudat. [03:49.987]5a. Tu etiam semper educis doctos [04:00.834]per inspirationem Sapientie [04:09.142]letificatos. [04:14.278]5b. Unde laus tibi sit, qui es sonus laudis [04:25.768]et gaudium vite, spes et honor fortissimus, [04:35.294]dans premia lucis.